FRANCISCUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI, dilecto Filio Iosepho Mariae Bonnemain, e clero praelaturae personalis Sanctae Crucis et Operis Dei, hactenus Vicario Iudiciali et Canonico Capituli Cathedralis dioecesis Curiensis, eiusdem electo Episcopo, salutem et Apostolicam Benedictionem.
Formam servi acipiens, Dominus noster semetipsum exinanivit et humiliavit, factus oboediens usque ad mortem crucis (cfr Phil 2, 7-8) ut ipsam mortem destrueret et resurrectionem manifestaret. Lucrum huius divinae Iesu Christi missionis est salus aeterna animarum quam Ecclesia Catholica praedicat per ministerium episcoporum et presbyterorum. Quamobrem Nos nitimur iis quae sunt orbatae suo Pastore particularibus Ecclesiis idoneos destinare Praesules. Hoc autem tempore animum Nostrum dirigimus ad communitatem Curiensem, quae post renuntiationem Venerabilis Fratris Viti Huoder suo caret sacrorum Antistite. Ideo ad hoc munus sumendum te eligere censemus, dilecte Fili, qui spiritali vita, prudentia, agendarum rerum peritia, doctrina, caritate et actuoso pastorali opere emines. Ex plenitudine ergo Apostolicae Nostrae potestatis, Congregationis pro Episcopis audito consilio, te Episcopum Curiensem nominamus ac constituimus etiam Administratorem Apostolicum pagorum vulgo nuncupatorum Obwalden, Nidwalden, Glarus, Zürich atque alicuius partis pagi Uri, cunctis cum iuribus et obligationibus. Ordinationem episcopalem ubivis extra Romam a quolibet catholico Episcopo accipere poteris, servatis liturgicis normis. Sed antea, ut lex ecclesiastica statuit, oportet te fidei professionem rite nuncupare atque ius iurandum fidelitatis erga Nos Nostrosque in hac Sede Successores praestare. Adhortamur te denique ut, intercedentibus sanctis Lucio Eremita et Iosephmaria Escrivá de Balaguer, ministerium tuum episcopale expleas et populo Dei servias sub patrocinio Beatae Mariae Virginis, quae viam rectam securamque ad aeternam felicitatem obtinendam demonstrat et exemplum perfectum in catholica fide conservanda exercendaque praebet.
Datum Romae, Laterani, die decimo quinto mensis Februarii, anno Domini bismillesimo vicesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.
FRANCISCUS PP.