s Päpstliche Ernennungsbulle (latein) | Bistum Chur
Navi Button
Bistum Chur

Päpstliche Ernennungsbulle (latein)

BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI

Dilecto Filio Vito Huonder,
hactènus Vicario Generali Curiensis dioecesis,
constituto Episcopo ipsius Sedis itemque Administratori Apostolico
pagorum patrio sermone nuncupatorum Obwalden, Nidwalden, Glarus, Zürich atque alicuius partis pagi Uri,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Gravissimum, quo fungimur,
officium supremi Pastoris totius gregis Dominici
a Nobis hodie inter cetera postulat ut apte consulamus Curiensi dioecesi,
vacanti per renuntiationem Venerabilis Fratris Amadei Grab, O.S.B.

Quoniam tu, dilecte Fili, comprobatis dotibus praèditus
rerumque pastoralium pèritus, visus es idoneus illi regendae,
Nos, praevia confirmatione electionis peractae
a Canonicis Capituli eiusdem cathedralis Ecclesiae
necnon praevia sanatione omnium et quorumcumque defectuum
si qui quomodòlibet in ipsa electione irrèpserint,
summa Nostra potestate te nominamus Episcopum Curiensem
itemque Administratorem Apostolicum pagorum Obwalden, Nidwalden, Glarus, Zürich atque alicuius partis pagi Uri
cunctis cum iuribus et obligationibus.

Permittimus ut ordinationem a quòlibet catholico Episcopo
extra urbem Romam accipias liturgicis servatis legibus
ac praemissis catholicae fidei professione
iureque iurando fidelitatis erga Nos et Nostros Successores
ad normam sacrorum canonum.
Mandamus praeterea ut hae Litterae
in notitiam veniant eorùndem fidelium;
quos hortamur ut te libentes prosequantur tecumque coniuncti maneant.

Fac denique, dilecte Fili, ut gravissimum Pastoris officium
impleas verbo, opere, ac, praesertim, tuae vitae exemplo,
quo ad instituendos et gubernandos homines
nil magis invenìtur idoneum,
„Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus“(2 Cor 13,13),
intercedente Virgine Matre,
sint iugiter tecum et cum omnibus fidelibus tibi creditis
Nobisque sane carissimis.

Datum Romae, apud S,Petrum, die octavo mensis Iulii,
anno Domini bis millesimo septimo, Pontificatus Nostri tertio,

Benedictus PP. XVI

Diese Webseite verwendet Cookies, um Ihnen ein angenehmeres Surfen zu ermöglichen. Mehr lesen

Die Cookie-Einstellungen auf dieser Website sind auf "Cookies zulassen" eingestellt, um das beste Surferlebnis zu ermöglichen. Wenn du diese Website ohne Änderung der Cookie-Einstellungen verwendest oder auf "Akzeptieren" klickst, erklärst du sich damit einverstanden.

Schließen